sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali

Sculptured Cone Lamp
ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio

Classic Cone
gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum

Wrinkle Resin Lamp
qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt

Pyramid Lamp
et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens

Sail Lamp
quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt
Tables | Beds | Bath | Seating | Lighting



This site was designed for the Tanganyika Trading Company by KARMAN Graphics & Desing.
The Tanganyika Trading Company is no longer providing services or products.
This site is intended for demonstration purposes only.
Layout and Design Copyright 2003 by KARMAN Graphics & Design
All graphics used in this layout are Copyrighted by their original owners.
Lamu tables Copyright 2003 by Mahogany Tables, Inc.